Hľadaný výraz: 1Pt 2,18-25, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
18 Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis sed etiam pravis. 19 Haec est enim gratia, si propter conscientiam Dei sustinet quis tristitias, patiens iniuste. 20 Quae enim gloria est, si peccantes et colaphizati sustinetis? Sed si benefacientes et patientes sustinetis, haec est gratia apud Deum. 21 In hoc enim vocati estis, quia et Christus passus est pro vobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius: 22 qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ipsius; 23 qui cum malediceretur, non remaledicebat; cum pateretur, non comminabatur, commendabat autem iuste iudicanti; 24 qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum, ut peccatis mortui iustitiae viveremus; cuius livore sanati estis. 25 Eratis enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum.

1

mail   print   facebook   twitter